59
quid vero? ea quanta sunt quae in ipsum se scelera, quae in suos edidit! quis minus umquam pepercit hostium castris quam ille omnibus corporis sui partibus? quae navis umquam in flumine publico tam vulgata omnibus quam istius aetas fuit? quis umquam nepos tam libere est cum scortis quam hic cum sororibus volutatus? quam denique tam immanem Charybdim poetae fingendo exprimere potuerunt, quae tantos exhauriretexhauriret Halm: exhaurire PB: exhaurire gur. posset s. possit HGEMbk gurgites quantas iste Byzantiorum Brogitarorumque praedas exsorbuit? aut tam eminentibus canibus Scyllam tamque ieiunis quam quibus istum videtis, Gelliis, Clodiis, Titiis, rostra ipsa mandentem?
60
qua re, id quodquod Hbς all.: cum PBt extremum est in haruspicum responsoresponso ut Bait. ita Bςt: responsu P: responsis HMbς: responsum G, providete ne rei pvblicae statvs commvtetvr; etenim vix haec, si undique fulciamus iam labefacta, vix, inquam, nixa in omnium nostrum umeris cohaerebunt. fuit quondam ita firma haec civitas et valens ut neglegentiam senatus vel etiam iniurias civium ferre posset. iam non potest. aerarium nullum est, vectigalibus non fruuntur qui redemerunt, auctoritas principum cecidit, consensus ordinum est divulsus, iudicia perierunt, suffragia descripta tenentur a paucis, bonorum animus ad nutum nostri ordinis expeditus iam non erit, civem qui se pro patriae salute opponat invidiae frustra posthac requiretis.