58
quid de patria loquar? qui primum eum civem vi, ferro, periculis urbe, omnibus patriae praesidiis depulit quem vos patriae conservatorem esse saepissime iudicaritis, deinde everso senatus, ut ego semper dixi, comite, duce, ut ille dicebat, senatum ipsum, principem salutis mentisque publicae, vi, caede incendiisque pervertit; sustulit duas leges, Aeliam et Fufiam, maxime rei publicae salutaris, censuram exstinxit, intercessionem removit, auspicia delevit, consules sceleris sui socios aerario, provinciis, exercitu armavit, reges qui erant vendidit, qui non erant appellavit, Cn. Pompeium ferroferro Hbk all.: ferre P1: fere P2 rell. domum compulit, imperatorum monumenta evertit, inimicorum domusdomus PB: domos HGEM disturbavit, vestris monumentis suum nomen inscripsit. infinita sunt scelera quae ab illo in patriam sunt edita. quid? quae in singulos civis quos necavit, socios quos diripuit, imperatores quos prodidit, exercitus quos temptavit?