Thesauros Literature Oratory De haruspicum responso in P. Clodium

De haruspicum responso in P. Clodium

De haruspicum responso in P. Clodium Cicero, Marcus Tullius
57 deteriores cavete; quorum quidem est magna natio, sed tamen eorum omnium hic dux est atque princeps; etenim si unum hominem deterrimum poeta praestanti aliquis ingenio fictis conquisitisque vitiisconquisitisque vitiis HGEMbk: conquisitis (om. que vitiis) PBt deformatum vellet inducere, nullum profecto dedecus reperire posset quod in hoc non inesset, multaque in eo penitus defixa atque haerentia praeteriret. parentibus et dis immortalibus et patriae nos primum natura conciliat; eodem enim tempore et suscipimur in lucem et hoc caelesti spiritu augemur et certam in sedem civitatis ac libertatis adscribimur. iste parentum nomen, sacra, memoriam, gentem Fonteiano nomine obruit; deorum ignis, solia, mensas, abditos ac penetralis focos, occulta et maribus non invisa solum, sed etiam inaudita sacra inexpiabili scelere pervertit, idemque earum templum inflammavit dearum quarum ope etiam aliis incendiis subvenitur.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme