Thesauros Literature Oratory De haruspicum responso in P. Clodium

De haruspicum responso in P. Clodium

De haruspicum responso in P. Clodium Cicero, Marcus Tullius
54 vobis, o carissimicarissimi codd. praeter b2k (clarissimi) atque optimi cives, et vestrae saluti consulendum et prospiciendum vident. caedes principum ostenditur; id quod interitum optimatium sequi necesse est adiungitur; ne in unius imperium res recidat admonemur. ad quem metum si deorum monitis non duceremur, tamen ipsi nostro sensu coniecturaque raperemur; neque enim ullus alius discordiarum solet esse exitus inter claros etet ed. R.: om. codd. (potentesque bk ed. V.) potentis viros nisi aut universus interitus aut victoris dominatus acac Madv.: aut codd.: et Lehmann regnum. dissensit cum Mario, clarissimo civi, consul nobilissimus et fortissimus, L. Sulla; horum uterque ita cecidit victus ut victor idem regnaverit. Cum Octavio conlega Cinna dissedit; utrique horum secunda fortuna regnum est largita, adversa mortem. idem iterum Sulla superavit; tumtum b2k: tamen rell. sine dubio habuit regalem potestatem, quamquam rem publicam reciperaratrecuperarat PBE: -arant G: -avit HMbk.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme