51
utrum tandemtandem Angelius: tamen codd. (tum Mb2k) C. Marius splendidior cum eum C. Glaucia laudabat, an cum eundem iratus postea vituperabat? an ille demens et iam pridem ad poenam exitiumque praeceps foedior aut inquinatior in Cn. Pompeio accusando quam in universoquam in universo s. l. P2 senatu vituperando fuit? quod quidem miror, cum alterum gratum sit iratis, alterum esse tam bonis civibus non acerbum. sed ne id viros optimos diutius delectet, legant hanc eius contionem de qua loquor; in qua Pompeium ornat,—an potius deformat? certe laudat, et unum esse in hac civitate dignum huius imperi gloria dicit, et significat se illi esse amicissimum et reconciliationem esse gratiae factam.
52
quod ego quamquam quid sit nescio, tamen hoc statuo, hunc, si amicus esset Pompeio, laudaturum illum non fuisse. quid enim, si illi inimicissimus esset, amplius ad eius laudem minuendam facere potuisset? videant ii qui illum PompeioPompeio codd.: Cn. Pomp. ed. R. (Cn. s. l. b2) inimicum esse gaudebantgaudeant PB, ob eamque causam in tot tantisque sceleribus conivebantcontuebant P et pler. (cf. § 38), et non numquam eius indomitos atque ecfrenatosecfren. P: effren. B rell. furores plausu etiam suo prosequebantur, quam se cito inverterit. nunc enim iam laudat illum: in eos invehitur quibus se antea venditabat. quid existimatis eum, si reditus ei gratiaeei in gratiam Lamb. patuerit, esse facturum, qui tam libenter in opinionem gratiae inrepatirrepat ut Angelius ita b2kt: increpat P et pler.?