Thesauros Literature Oratory De haruspicum responso in P. Clodium

De haruspicum responso in P. Clodium

De haruspicum responso in P. Clodium Cicero, Marcus Tullius
49 tum vero elatus estest Wolf. auct. add. Kays. spe posse seTum vero est ratus se posse HMbk ed. R., quoniam togatum domestici belli exstinctorem nefario scelere foedasset, illum etiam, illum externorum bellorum hostiumque victorem adfligere; tum est illa in templo Castoris scelerata et paene deletrix huius imperi sica deprensadeprensa PB: deprehensa k ed. R.; tum ille cui nulla hostium diutius urbs umquam fuit clausa, qui omnis angustias, omnis altitudines moenium obiectasaltitudines moenium obiectas Bait.: alt. omnium obiecta codd. semper vi ac virtute perfregit, obsessus ipse est domi meque non nulla imperitorum vituperatione timiditatis meae consilio et facto suo liberavit. nam si Cn. Pompeio, viro uni omnium fortissimo quicumque nati sunt, miserum magis fuit quam turpe, quam diu ille tribunus plebis fuit, lucem non aspicere, carere publico, minas eius perferre, cum in contionibus diceret velle se in Carinis aedificare alteram porticum, quae Palatio responderet, certe mihi exire domo mea ad privatum dolorem fuit luctuosum, ad rationem rei publicae gloriosum.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme