44
fuit in his omnibusomnibus cansa GEMbk etsi non iusta,—nulla enim potest cuiquam male de re publica merendi iusta esse causa,—gravis tamen et cum aliquo animianimi Camerarius: animi et codd. virilis dolore coniuncta: P. Clodius a crocota, a mitra, a muliebribus soleis purpureisque fasceolisfasceolis ut Bait. ita Hb2k: faceolis PB: fasciis GE, a strophio, a psalterio, a flagitio, a stupro est factus repente popularis. Nisi eum mulieres exornatum ita deprendissentdeprend. B: depraend. P: deprehend. k ed. R., nisi ex eo loco quo eum adire fas non fuerat ancillarum beneficio emissus esset, populari homine populus Romanus, res publica cive tali careret. hanc ob amentiam in discordiis nostris, de quibus ipsis his prodigiis recentibus a dis immortalibus admonemur, arreptus est unus ex patriciis cui tribuno plebis fieri non liceret.