Thesauros Literature Oratory De haruspicum responso in P. Clodium

De haruspicum responso in P. Clodium

De haruspicum responso in P. Clodium Cicero, Marcus Tullius
43 exorta est illa rei publicae, sacris, religionibus, auctoritati vestrae, iudiciis publicis funesta quaestura, in qua idem iste deos hominesque, pudorem, pudicitiam, senatus auctoritatem, ius, fas, leges, iudicia violavit. atque hic ei graduspost gradus habet s. l. fuit c—o misera tempora stultasque nostras discordias!—P. ClodioP. s. l. P1 gradus ad rem publicam hic primus fuit et aditusfuit et aditus Madv.: est aditus (additus) codd.: hic primus fuit, hic primus aditus Lamb.Num hic primus et aditus fuit? ad popularem iactationem atque adscensus. nam Ti. Graccho invidia Numantini foederis, cui feriendo, quaestor C. Mancini consulis cum esset, interfuerat, et in eo foedere improbando senatus severitas dolori et timori fuit, eaquefuit eaque Bait.: fuit itaque (istaque Hbk) P rell. praeter M (fuit) res illum fortem et clarum virum a gravitate patrum desciscere coegit; C.C. s. l. P1 autem Gracchum mors fraterna, pietas, dolor, magnitudo animi ad expetendas domestici sanguinis poenas excitavit; Saturninum, quod in annonae caritate quaestorem a sua frumentaria procuratione senatus amovit eique rei M. Scaurum praefecit, scimus dolore factum esse popularem; Sulpicium ab optima causa profectum Gaioque IulioIulio Manutius: totio P1: tutio (tucio) P2 rell. consulatum contra leges petenti resistentem longius quam voluit popularis aura provexit.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme