Thesauros Literature Oratory De haruspicum responso in P. Clodium

De haruspicum responso in P. Clodium

De haruspicum responso in P. Clodium Cicero, Marcus Tullius
4 cum his furiis et facibus, cum his, inquam, exitiosis prodigiis ac paene huius imperi pestibus bellum mihi inexpiabile dico esse susceptum, neque id tamen ipsum tantum quantum meus ac meorum, sed tantum quantum vester atque omnium bonorum dolor postulavit. in Clodium vero non est hodie meum maius odium quam illo die fuit cum illum ambustum religiosissimis ignibus cognovi muliebri ornatu ex incesto stupro atque ex domo pontificis maximi emissum. tum, inquam, tum vidi ac multo ante prospexi quanta tempestas excitaretur, quanta impenderet procella rei publicae. videbam illud scelus tam importunum, audaciam tam immanem adulescentis furentis, nobilisnobilis mobilis Drechsler, nebulonis K. Busche (Rosc. Amer. § 128; Phil. ii, § 74), vulnerati non posse arceri oti finibus: erupturum illud malum aliquando, si impunitum fuisset, ad perniciem civitatis. non multum mihi sane post ad odium accessit.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme