Thesauros Literature Oratory De haruspicum responso in P. Clodium

De haruspicum responso in P. Clodium

De haruspicum responso in P. Clodium Cicero, Marcus Tullius
41 Ti. Gracchus convellit statum civitatis, qua gravitate vir, qua eloquentia, qua dignitate! nihil ut a patris avique Africani praestabili insignique virtute, praeterquam quod a senatu desciverat, deflexisset. secutus est C. GracchusC. s. l. P: om. E, quo ingenio, qua eloquentia, quanta vi, quanta gravitate dicendi! ut dolerent boni non illa tanta ornamenta ad meliorem mentem voluntatemque esse conversa. ipse SaturninusSaturninus PBMt: L. Saturninus HGEbk ita fuit effrenatus et paene demens ut actoractor Madv.: auctor codd. esset egregius et ad animos imperitorum excitandos inflammandosque perfectus. nam quid ego de SulpicioSulpicio PBt: P. Sulpicio HGEMbk loquar? cuius tanta in dicendo gravitas, tanta iucunditas, tanta brevitas fuit, ut posset vel ut prudentes errarent, vel ut boni minus bene sentirent perficere dicendo. Cum his conflictari et pro salute patriae cotidiecotidie HBGk: cottidie P2: cottidiae P1 dimicare erat omnino illis qui tum rem publicam gubernabant molestum; sed habebat ea molestia quandam tamen dignitatem.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme