33
tu meam domum religiosam facere potuisti? qua mente? quam amiseras. qua manu? qua disturbaras. qua voce? qua incendi iusseras. qua lege? quam ne in illa quidem impunitate tua scripseras. quo pulvinari? quod stupraras. quo simulacro? quod ereptum ex meretricis sepulcro inin om. P et pler. (in patris b2 ed. R.) imperatoris monumento conlocaras. quid habet mea domus religiosi nisi quod impuri et sacrilegi parietem tangit? itaque ne quis meorum imprudens introspicere tuam domumpossit tuam domum HMbk possit ac te sacra illa tua facientem videre, tollam altius tectum, non ut ego te despiciam, sed tu ne aspicias urbem eam quam delere voluisti.
34
sed iam haruspicum reliqua responsa videamus. oratores contra ivs fasqve interfectos. quid est hoc? de Alexandrinis esse video sermonem; quem ego non refuto. sic enim sentio, ius legatorum, cum hominum praesidio munitum sit, tum etiam divino iure esse vallatumvallatum b2: velatum PBHEk: vellatum G. sed quaero ab illo qui omnis indices tribunus e carcere in forum effudit, cuius arbitrio sicae nunc omnes atque omnia venena tractantur, qui cum Hermarcho Chio syngraphas fecit, ecquid sciat unum acerrimum adversarium Hermarchi, Theodosium, legatum ad senatum a civitate libera missum sica percussum? quod non minus quam de Alexandrinis indignum dis immortalibus esse visum certo scio.