Thesauros Literature Oratory De haruspicum responso in P. Clodium

De haruspicum responso in P. Clodium

De haruspicum responso in P. Clodium Cicero, Marcus Tullius
27 hac igitur vate suadente quondam, defessa Italia Punico bello atque abab om. codd. Hannibale vexata, sacra ista nostri maiores adscita ex Phrygia Romae conlocarunt; quae vir is accepit qui est optimus populi Romani iudicatus, P. Scipio, femina autem quae matronarum castissima putabatur, Q. Claudia, cuius priscam illam severitatem sacrificisacrificii secl. Ernesti et all. mirificemirifica PBHt et corr. b: tua soror mirifica H ed. R. (t. s. mirifice k ed. V.) tua soror existimatur imitata. nihil te igitur neque maiores tui coniuncti cum his religionibus, neque sacerdotium ipsum, quo est haec tota religio constituta, neque curulis aedilitas, quae maxime hanc tueri religionem solet, permovit quo minus castissimos ludos omni flagitio pollueres, dedecore maculares, scelere obligares?

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme