23
an si ludius constitit, aut tibicen repente conticuit, aut puer ille patrimus et matrimus si tensam non tenuitsi tensam non tenuit Ant. Aug.: si terram non tenuit aut tensam codd., si lorum omisit, aut si aedilis verbo aut simpuviosimpuvio Arnobius: simpuio P1: simbulo P2: simbolo Bt: si muto Hb: si nutu b2: si vultu k aberravit, ludi sunt non rite facti, eaque errata expiantur, et mentes deorum immortalium ludorum instauratione placantur: si ludi ab laetitia ad metum traducti, si non intermissi sed perempti atque sublati sunt, si civitati universae, scelere eius qui ludos ad luctum conferre voluit, exstiterunt dies illi pro festis paene funesti, dubitabimus quos ille fremitus nuntiet ludos esse pollutos?