18
sed quoniam mea causa expedita est, videamus nunc quid haruspices dicant. ego enim fateor me et magnitudine ostenti et gravitate responsi et unauna viva k atque constanti haruspicum vocevoce om. PBGE vehementer esse commotum; neque is sum qui, si cui forte videor plus quam ceteri qui aeque atque ego sunt occupati versari in studio litterarum, hisiis Mk delecter aut utar omnino litteris quae nostros animos deterrent atque avocant a religione. ego vero primum habeo auctores ac magistros religionum colendarum maiores nostros, quorum mihi tanta fuisse sapientia videtur ut satis superque prudentes sint qui illorum prudentiam non dicam adsequi, sed quanta fuerit perspicere possint; qui statasstatas k all.: stata P: statuta P2t: statutas BH sollemnisque caerimonias pontificatu, rerum bene gerundarum auctoritates augurio, fatorum veteres praedictionespraedictiones k: praedicationes PBHGt Apollinis vatum libris, portentorum expiationesexpiationes Sigonius: explat. P1: explanat. rell. Etruscorum disciplina contineri putaverunt; quae quidem tanta est ut nostra memoria primum Italici belli funesta illa principia, post Sullani Cinnanique temporis extremum paene discrimen, tum hanc recentem urbis inflammandae delendique imperi coniurationem non obscure nobis paulo ante praedixerint.