17
quamquam si me tantis laboribus pro communi salute perfunctum ecferretecferret P: efferret Bkt: et ferret GE aliquando ad gloriam in refutandis maledictis hominum improborum animi quidam dolor, quis non ignosceret? vidi enim hesterno die quendam murmurantem, quem aiebant negare ferriferri Halm: ferre codd. me posse, quia, cum ab hoc eodem impurissimo parricida rogarer cuius essem civitatis, respondi me, probantibus et vobis et equitibus Romanis, eius esse quae carere me non potuisset. ille, ut opinor, ingemuit. quid igitur responderem? quaero ex eo ipso qui ferre me non potest. me civem esse Romanum? litterate respondissem. an tacuissem? desertum negotium. potest quisquam vir in rebus magnis cum invidia versatus satis graviter inimici contumeliiscontumeliis Madv.: contumeliam codd. (in inimici contumeliam ut Baiter ita Hbk) sine sua laude respondere? at ipse non modo respondet quidquid potest, cum est lacessitus, sed etiam gaudet se ab amicis quid respondeat admoneri.