1
hesterno die, patres conscripti, cum me et vestra dignitas et frequentia equitum Romanorum praesentiumpraesentium om. HEMbς, quibus senatus dabatur, magno opere commosset, putavi mihi reprimendam esse P. Clodi impudicam impudentiam, cum is publicanorum causam stultissimis interrogationibus impediret, P. Tullioni Syro navaret operam atque ei sesese EMc, cui totus venierat, etiam vobis inspectantibus venditaret. itaque hominem furentem exsultantemque continui simul ac periculum iudici intendi: duobus inceptis verbis omnem impetum gladiatoris ferociamque compressi.