116
domus illa mea prope tota vacua est; vix pars aedium mearum decima ad Catuli porticum accessit. causa fuit ambulatio et monumentum et ista Tanagraea oppressa libertate libertas. in Palatio pulcherrimo prospectu porticum cum conclavibus pavimentatam trecentum pedum concupierat, amplissimum peristylum, cetera eius modi facile ut omnium domos et laxitate et dignitate superaret. et homo religiosus cum aedis meas idem emeret et venderet, tamen illisin illis coni. Baiter tantis tenebris non est ausus suum nomen emptioni illi adscribere. posuit Scatonem illum, hominem sua virtute egentem, ut is qui in Marsis, ubi natus est, tectum quoquo Lamb.: quod Hbk: qui P rell.: cui Leon. Vsterio auct. Baiter imbris vitandi causa succederet iamiam om. Hk nullum haberet, aedis in Palatio nobilissimas emisse seemisse se bk all.: emisisse P1: emisisse se P2 (Verr. iv, § 133, emisisse R, emisse p, emisse se vulg.) diceret. inferiorem aedium partem adsignavit non suae genti Fonteiae, sed Clodiae, quam reliquit, quem in numerum ex multis Clodiis nemo nomen dedit nisi aut egestate aut scelere perditus. hanc vos, pontifices, tam variam, tamtam codd. praeter P1 (tantam): tantam, tam var. Halm novam in omni genere voluntatemvoluntatum Madv., impudentiam, audaciam, cupiditatem comprobabitis?