Thesauros Literature Oratory De domo sua ad pontifices

De domo sua ad pontifices

De domo sua ad pontifices Cicero, Marcus Tullius
113 O Q. Catule!—patremne appellem ante anante an Momms.: an ante Halm: an codd. filium? recentior enim memoria fili est et cum meis rebus gestis coniunctior—tantumne te fefellit, cum mihi summa et cotidie maiora praemia in re publica fore putabas? negabas fas esse duo consules esse in hac civitate inimicos rei publicae: sunt inventi qui senatum tribuno furenti constrictum traderent, qui pro me patres conscriptos deprecari et populo supplices esse edictis atque imperio vetarent, quibus inspectantibus domus mea disturbaretur, diriperetur, qui denique ambustas fortunarum mearum reliquias suastuas PHGe: suas in k: in suas Halm domos comportari iuberent.
114 venio nunc ad patrem. tu, Q. Catule, M. Fulvi domum, cum is fratris tui socer fuisset, monumentum tuarum manubiarum esse voluisti, ut eius qui perniciosa rei publicae consilia cepisset omnis memoria funditus ex oculis hominum ac mentibus tolleretur. hoc si quis tibi aedificanti illam porticum diceret, fore tempus cum is tribunus plebis, qui auctoritatem senatus, iudicium bonorum omnium neglexisset, tuum monumentum consulibus non modo inspectantibus verum adiuvantibus disturbaret, everteretdisturbaret everteret b2k: -are -ere PH rell. praeter G (disturbaret evertere): disturbare, evertere auderet Naegelsb., idque cum eius civis qui rem publicam ex senatus auctoritate consul defendisset domo coniungeret, nonne responderes id nisi eversa civitate accidere non posse?

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme