111
at unde est ista inventaest ista inventa ut Ge ita PBΣt: inventa est ista Hbς Libertas? quaesivi enim diligenter. Tanagraea quaedam meretrix fuisse dicitur. eius non longe a Tanagra simulacrum e marmore in sepulcro positum fuit. hoc quidam homo nobilis, non alienus ab hoc religioso libertatis sacerdote, ad ornatum aedilitatis suae deportavit; etenim cogitarat omnis superiores muneris splendore superare. itaque omnia signa, tabulas, ornamentorum quod superfuit in fanis et locislocis Hk: om. rell. communibus inin Hb2: om. rell. (tota e Gr. bk) tota Graecia atque insulis omnibus honoris populi Romani causa sane frugaliter domum suam deportavit.
112
is postea quam intellexit posse se interversa aedilitate a L. Pisone consule praetorem renuntiari, si modo eadem prima littera competitorem habuisset aliquem, aedilitatem duobus in locis, partim in arca, partim in hortis suis conlocavit: signum de busto meretricis ablatum isti dedit, quod esset signum magis istorumistorum licentiae Markland (cf. § 131) quam publicae libertatis. hanc deam quisquam violare audeataudeat k: audeat et Pb et pler., imaginem meretricis, ornamentum sepulcri, a fure sublatam, a sacrilego conlocatam? haec me domo mea pellet? haec victrixvictrix Ern.: ultrix codd. adflictae civitatis rei publicae spoliis ornabitur? haec erit in eo monumento quod positum est ut esset indicium oppressi senatus ad memoriam sempiternaesempiternae ut GMe ita PBςt: -am Hbk (cf. § 87) turpitudinis?