Thesauros Literature Oratory De domo sua ad pontifices

De domo sua ad pontifices

De domo sua ad pontifices Cicero, Marcus Tullius
106 quae tua fuit consecratio? tuleram, inquit, ut mihi liceret. quid? non exceperas ut, si quid ius non esset rogarirogari Brissonius: rogare codd., ne esset rogatum? ius igitur statuetis esse unius cuiusque vestrum sedis, aras, focos, deos penatis subiectossubiectos b2 et ed. R.: sublatos rell. esse libidini tribuniciae? in quem quisque per homines concitatos inruerit, quem impetu perculerit, huius domum non solum adfligere, quod est praesentis insaniae quasi tempestatis repentinae, sed etiam in posterum tempus sempiterna religione obligare?

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme