98
suscipere tantos animi dolores, atque ea quae capta urbe accidunt victis stante urbe unum perpeti, et iam se videre distrahi a complexu suorum, disturbari tecta, diripi fortunas, patriae denique causa patriam ipsam amittere, spoliari populi Romani beneficiis amplissimis, praecipitari ex altissimo dignitatis gradu, videre praetextatospraetextatos k: -textos rell. inimicos nondum morte complorata arbitria petentis funeris: haec omnia subire conservandorum civium causa, atque id cumid cum scripsi: ita cum (ita tum P2BH, ita tum cum e) codd.: ita ut cum Hk: ita pati ut Halm: neque vitare ut Madv. dolenter adsis non tamadsis non tam (absis bk) codd. praeter P1Me (dolenter asetsis non tam): dolenter feras et sis non tam Bait. sapiens quam ii qui nihil curant, sed tam amans tuorum ac tui quam communis humanitas postulat, ea laus praeclara atque divina estest G: sit Me: om. P rell.. nam qui ea quae numquam cara ac iucunda duxit animo aequo rei publicae causa deserit, nullam benivolentiam insignem in rem publicam declarat; qui autem ea relinquit rei publicae causa a quibus cum summo dolore divellitur, ei cara patria est, cuius salutem caritati anteponit suorum.