Thesauros Literature Oratory De domo sua ad pontifices

De domo sua ad pontifices

De domo sua ad pontifices Cicero, Marcus Tullius
94 ego vero etiam rei publicae semper interesse putavi me illius pulcherrimi facti, quod ex auctoritate senatus consensu bonorum omnium pro salute patriae gessissem, splendorem verbis dignitatemque retinere, praesertim cum mihi uni in hac re publica audiente populo Romano opera mea hanc urbem et hanc rem publicam esse salvam iurato dicere fas fuisset. exstinctum est iam illud maledictum crudelitatis, quod me non ut crudelem tyrannum, sed ut mitissimum parentem omnium civium studiis desideratum, repetitum, arcessitum vident.
95 aliud exortum est: obicitur mihi meus ille discessus: cui ego crimini respondere sine mea maxima laude non possum. quid enim, pontifices, debeo dicere? peccatinePeccatine Halm: peccati me codd. conscientia me profugisse? at id quod mihi crimini dabatur non modo peccatum non erat, sed erat res post natos homines pulcherrima. iudicium populi pertimuisse? at idid del. Momms., Bait. nec propositum ullum fuit, et, si fuisset, duplicata gloria discessissem. bonorum mihi praesidium defuisse? falsum est. me mortem timuisse? turpe est.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme