Thesauros Literature Oratory De domo sua ad pontifices

De domo sua ad pontifices

De domo sua ad pontifices Cicero, Marcus Tullius
87 fortis et constans in optima ratione civis P. Popilius semper fuit; tamen eius in omni vita nihil est ad laudem inlustrius quam calamitas ipsa; quis enim iam meminisset eum bene de re publica meritum, nisi et ab improbis expulsus esset et per bonos restitutus? Q. Metelli praeclarum imperium in re militari fuit, egregia censura, omnis vita plena gravitatis; tamen huius viri laudem ad sempiternamsempiterni Madv. (§ 112) memoriam temporis calamitas propagavit. quod si etet del. Lamb.: fort. etiam illis, qui expulsi sunt inique, sed tamen legibus, reducti inimicis interfectis rogationibus tribuniciis, non auctoritate senatus, non comitiis centuriatis, non decretis Italiae, non desiderio civitatis, iniuria inimicorum probro non fuit, in me, qui profectus sum integer, afui simul cum re publica, redii cumcum re publica, redii cum Pantagathus: cum reip. (r. p. G) dicam codd. (dicam om. k) maxima dignitate tete k sol.: et b: ad Quir. § 10 vivo, fratre tuo alienoalieno add. Landgraf, altero consule reducente, altero praetorepraetore del. Landgraf patientepatiente Manut.: petente codd. pler.: repetente Halm: referente Klotz: non contradicente Garat. (nam in G est dicente: num non impediente?): quiescente inter alios Muellerus (ad Quir. §§ 15, 18).Totum locum hoc modo restituit Landgraf Bursian, 1886, ii, p. 227 sq.): te vivo, ⟨uno⟩ fratre tuo ⟨alieno⟩, altero consule reducente, altero patiente Sest. § 87, Pis. § 35, tuum scelus meum probrum putas esse oportere?

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme