78
quin etiam si decemviri sacramentum in libertatem iniustum iudicassent, tamen, quotienscumque vellet quis, hoc in genere solo rem iudicatam referrireferri Faërnus: referre codd. posse voluerunt; civitatem vero nemo umquam ullo populi iussu amittet invitus. qui cives Romani in colonias Latinas proficiscebantur fieri non poterant Latini, nisinisi om. P1: ni rell. praeter GM (hi) Hς (qui): Latini, priusquam Latini erant auctores coni. Madv. erant auctores facti nomenque dederant: qui erant rerum capitalium condemnati non prius hanc civitatem amittebant quam erant in eam recepti, quo vertendi, hoc est mutandi, soli causa venerant. id autem ut esset faciundum, non ademptione civitatis, sed tecti et aquae et ignis interdictione faciebantfaciebant codd. prob. Zielinsk.: adigebantur Halm.