Thesauros Literature Oratory De domo sua ad pontifices

De domo sua ad pontifices

De domo sua ad pontifices Cicero, Marcus Tullius
76 itaque ille unus dies, quo die me populus Romanus a porta in Capitolium atque inde domum sua celebritate laetitiaque comitatum honestavit, tantae mihi iucunditati fuit ut tua mihi conscelerata illa vis non modo non propulsanda, sed etiam excitandaexcitanda Halm: emendanda codd. (emenda Hkb2): invitanda Momms.: expetenda Klotz: amplectenda A.C. Clark: pretio emenda? emercanda? D. Serruys fuisse videatur. qua re illa calamitas, si ita est appellanda, exussitexcussit GMek hoc genus totum maledicti, ne quisquam iam audeat reprehendere consulatum meum tot tantis tam ornatis iudiciis, testimoniis, auctoritatibus comprobatum. quod si in istoQuod si in isto ed. R.: quosinhistot P1: quo (quod Hk) in isto rell. tuo maledicto probrum non modo mihi nullum obiectas, sed etiam laudem inlustras meam, quid te aut fieri aut fingi dementius potest? Vno enim maledicto bis a me patriam servatam esse concedis: semel, cum id feci quod omnes non negantnon negant b: negent rell. praeter HMb2ς (non negent) t (rogent) del. Madv.: concedent Halm: boni censent Koch immortalitati, si fieri potest, mandandum, tu supplicio puniendum putasti, iterum, cum tuum multorumque praeter te inflammatum in bonos omnis impetum meo corpore excepi, ne eam civitatem quam servassem inermis armatus in discrimen adducerem.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme