Thesauros Literature Oratory De domo sua ad pontifices

De domo sua ad pontifices

De domo sua ad pontifices Cicero, Marcus Tullius
74 proximus est huic dignitatidignitate Karsten ordo equester: omnes omnium publicorum societates de meo consulatu ac de meis rebus gestis amplissima atque ornatissima decreta fecerunt. scribae, qui nobiscum in rationibus monumentisque publicis versantur, non obscurum de meis in rem publicam beneficiis suum iudicium decretumque esse voluerunt. nullum est in hac urbe conlegium, nulli pagani aut montani, quoniam plebei quoque urbanae maiores nostri conventicula et quasi concilia quaedam esse voluerunt, qui non amplissime non modo de salute mea sed etiam de dignitate decreverint.
75 nam quid ego illa divina atque immortalia municipiorum et coloniarum et totius Italiae decreta commemorem, quibus tamquam gradibus mihi videor in caelum ascendisse, non solum in patriam revertisse? ille vero dies qui fuit cum te, P. Lentule, legem de me ferente populus Romanus ipse viditipse se vidit Faërnus sensitque quantus et quanta dignitate essetesset Faërnus: essem codd.! constat enim nullis umquam comitiis campum Martium tanta celebritate, tanto splendore omnis generis hominum aetatum ordinum floruisse. omitto civitatium, nationum, provinciarum, regum, orbis denique terrarum de meis in omnis mortalis meritis unum iudicium unumque consensum: adventus meus atque introitus in urbem qui fuit? Vtrum me patria sic accepit ut lucem salutemque redditam sibi ac restitutam accipere debuit, an ut crudelem tyrannum, quod vos Catilinae gregales de me dicere solebatis?

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme