Thesauros Literature Oratory De domo sua ad pontifices

De domo sua ad pontifices

De domo sua ad pontifices Cicero, Marcus Tullius
72 hunc tu etiam, portentosa pestis, exsulem appellareHic tu ... exsulem me appell. Madv. ausus es, cum tantis sceleribus esses et flagitiisflagitiis Bait.: facti his P: factis BGbt: et flag. om. Hς notatus ut omnem locum quo adisses exsili simillimum redderes? quid est enim exsulexilium malit Muell.? ipsum per seper se est Halm nomen calamitatis, non turpitudinis. quando igitur est turpe? re vera, cum est poena peccati, opinione autem hominum etiam, si est poena damnati. Vtrum igitur peccato meo nomenante nomen add. s. l. exulis rec. man. in P subeo an re iudicata? peccato? iam neque tu id dicere audes, quem isti satellites tui felicem Catilinam nominant, neque quisquam eorum qui solebant. non modo iam nemo est tam imperitus qui ea quae gessi in consulatu peccata esse dicat, sed nemo est tam inimicus patriae qui non meis consiliis patriam conservatam esse fateatur.
73 quod enim est in terris commune tantum tantulumve consiliumconcilium Madv., quod non de meis rebus gestis ea quae mihi essent optatissima et pulcherrima iudicarit? summum est populi Romani populorumque et gentium omnium acac bk all. et add. s. l. rec. man. in P regum consilium senatus: decrevit ut omnes qui rem publicam salvam esse vellent ad me unum defendendum venirent, ostenditque nec stare potuisse rem publicam si ego non fuissem, nec futuram esse ullam si non redissem.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme