Thesauros Literature Oratory De domo sua ad pontifices

De domo sua ad pontifices

De domo sua ad pontifices Cicero, Marcus Tullius
63 hanc ego vim, pontifices, hoc scelus, hunc furorem meo corpore opposito ab omnium bonorum cervicibus depuli, omnemque impetum discordiarum, omnem diu conlectam vim improborum, quae inveterata compresso odio atque tacito iam erumpebat nanctananctã P: nactam G: in actum P2BHkt tam audacis duces, excepi meo corpore. in me uno consulares faces iactae manibus tribuniciis, in me omnia, quae ego quondam rettuderamretuderam Mt (rotud. H, contud. k): retunderam PB, coniurationis nefaria tela adhaeserunt. quod si, ut multis fortissimis viris placuit, vi et armis contra vim decertare voluissem, aut vicissem cum magna internecione improborum, sed tamen civium, aut interfectis bonis omnibus, quod illis optatissimum eraterat k: fuisset Lg. 9: om. rell., una cum re publica concidissem.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme