Thesauros Literature Oratory De domo sua ad pontifices

De domo sua ad pontifices

De domo sua ad pontifices Cicero, Marcus Tullius
62 nihil erat latum de me; non adesse eram iussus, non citatus afueram; eram etiam tuo iudicio civis incolumis, cum domus in Palatio, villa in Tusculano, altera ad alterum consulem transferebatur—scilicet eos consules vocabantscilicet eos consules vocabant scripsi (§ 9 Cl. Qu. iv. 173): sic enim vocabantur Reid: senatus consules vocabant P rell. praeter GM (senatus consulta volabant): senatum consules vocabant (non vocab. Naegelsb.) edd. recc. (Sest. § 41): sectores advolabant Rau: sarraca convolabant Madv.: cenatum consules vocabant Halm—columnae marmoreae ex aedibus meis inspectante populo Romano ad socrum consulis portabantur, in fundum autem vicini consulis non instrumentum aut ornamenta villae, sed etiam arbores transferebantur, cum ipsa villa non praedae cupiditate —quid enim erat praedae?—sed odio et crudelitate funditus everteretur. domus ardebat in Palatio non fortuito, sed oblato incendio; consules epulabantur et in coniuratorum gratulatione versabantur, cum alter se Catilinae delicias, alter Cethegi consobrinum fuisse diceret.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme