Thesauros Literature Oratory De domo sua ad pontifices

De domo sua ad pontifices

De domo sua ad pontifices Cicero, Marcus Tullius
54 cum in tribunali Aurelio conscribebas palam non modo liberos sed etiam servos, ex omnibus vicis concitatos, vim tum videlicet non parabassigna interrog. post parabas et reliqua auct. Wolf. del. Muell.; cum edictis tuis tabernas claudi iubebas, non vim imperitae multitudinis, sed hominum honestorum modestiam prudentiamque quaerebas; cum arma in aedem Castoris comportabas, nihil aliud nisi uti ne quid per vim agi posset machinabare; cum vero gradus Castoris convellisti ac removisti, tum, ut modeste tibi agere liceret, homines audacis ab eius templi aditu atque ascensu reppulisti; cum eos qui inin add. Momms. conventu virorum bonorum verba de salute mea fecerant adesse iussisti, eorumque advocationem manibus ferro lapidibus discussisti, tum profecto ostendisti vim tibi maxime displicere.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme