Thesauros Literature Oratory De domo sua ad pontifices

De domo sua ad pontifices

De domo sua ad pontifices Cicero, Marcus Tullius
49 itaque cum tu florens ac potens per medium forumforum ed. V. (om. scortum): fori b: om. rell. scortum populare volitares, amici illi tui te uno amico tecti et beati, qui se populo commiserant, ita repellebantur ut etiam Palatinam tuam perderent; qui in iudicium venerant, sive accusatores erant sive rei, te deprecante damnabantur. denique etiam ille novicius Ligus, venalis adscriptor et subscriptor tuus, cum M. Papiri, sui fratris, esset testamento et iudicio improbatus, mortem eius se velle persequi dixit: nomen Sex. Properti detulit: accusare alienae dominationisdominae dominationes P1GM scelerisque socius propter calumniae metum non est ausus.
50 de hac igitur lege dicimus, quasiquasi Madv.: quae codd. iure rogata videatur, cuius quam quisque partem tetigit digito voce praedapraeda del. Jordan: praedicatione coni. Halm suffragio, quocumque venit, repudiatus convictusque discessit?

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme