Thesauros Literature Oratory De domo sua ad pontifices

De domo sua ad pontifices

De domo sua ad pontifices Cicero, Marcus Tullius
44 hanc vos igitur, pontifices, iudicio atque auctoritate vestra tribuno plebis potestatem dabitis, ut proscribere possit quos velit? quaero enim quid sit aliudsit aliu* P1 (aliud H): si tali vi P2 rell. nisinisi suppl. Landgraf (§§ 53, 54): ac Halm (§ 51) proscribereproscribere del. Lange velitis ivbeatis vt M. Tvllivs in civitate ne sit bonaqve eivs vt mea sint: ita enim re, etsire etsi Momms.: fecit si codd. (fecit etsi Hbk) aliis verbis, tulit. hoc plebei scitumplebiscitum HGbe et in mg. t est? haec lex, haec rogatio est? hoc vos pati potestis, hoc ferre civitas, ut singuli cives singulis versiculis e civitate tollantur? equidem iam perfunctus sum; nullam vim, nullum impetum metuo; explevi animos invidorum, placavi odia improborum, saturavi etiam perfidiam et scelus proditorum; denique de mea causa, quae videbatur perditis civibus ad invidiam esse proposita, iam omnes urbes, omnes ordines, omnes di atque homines iudicaverunt.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme