Thesauros Literature Oratory De domo sua ad pontifices

De domo sua ad pontifices

De domo sua ad pontifices Cicero, Marcus Tullius
42 iam intellegis omni genere iuris, quod in sacris, quod in auspiciis, quod in legibus sit, te tribunum plebis non fuisse. at ego hoc totum nonnon k: om. rell. sine causa relinquo. video enim quosdam clarissimos viros, principes civitatis, aliquot locis iudicasse te cum plebe iure agere potuisse; qui etiam de me ipso, cum tua rogatione funere elatam rem publicam esse dicerentdicerent ut Naugerius (1) ita k: dicerem codd., tamen id funus, etsi miserum atque acerbum fuisset, iure indictum esse dicebant; quod de me civi itaita Baiter: a P1: ac P2 et pler. (ac ... bene merito Hbς) de re publica merito tulisses, funus tefunus te b2e et mg. P: funeste P rell. praeter Hbk (funeste funus te): funestum funus te Lamb. indixisse rei publicae, quod salvis auspiciis tulisses, iure egisse dicebant. qua re licebit, ut opinor, nobis eas actiones non infirmare, quibus illi actionibus constitutum tribunatum tuumtuum Hb2k, om. P et pler. (§§ 38, 40, 41) comprobaverunt.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme