38
ita populus Romanus brevi tempore neque regem sacrorum neque flamines nec Salios habebit, nec ex parte dimidia reliquos sacerdotes neque auctores centuriatorum et curiatorum comitiorum, auspiciaque populi Romani, si magistratus patricii creati non sint, intereant necesse est, cum interrex nullus sit, quod et ipsum patricium esse et a patriciisa patriciis Bait.: a patricii P1: a patricio P2b rell. (om. a G) prodi necesse est. dixi apud pontifices istam adoptionem nullo decreto huius conlegi probatam, contra omne pontificum ius factam, pro nihilo esse habendam; qua sublata intellegis totum tribunatum tuum concidisse.
39
venio ad augures, quorum ego libros, si qui sunt reconditi, non scrutor; non sum in exquirendo iure augurum curiosus; haec quae una cum populo didici, quae saepe in contionibus responsa sunt, novi. negant fas esse agi cum populo cum de caelo servatum sit. quo die de te lex curiata lata esse dicatur, audes negare de caelo esse servatum? adest praesens vir singulari virtute, constantia, gravitate praeditus, M. Bibulus: hunc consulem illo ipso die contendo servasse de caelo. infirmas igitur tuInfirmas igitur tu Madv.: infirma sunt igitur tua codd. (tua om. G: tua sententia k) acta C. Caesaris, viri fortissimi? minime; neque enim meaenim me mea P et pler.: me om. bk iam quicquam interest, exceptis iis telis quae ex illius actionibus in meum corpus inmissa sunt.