27
qua quidem inin del. Wolf sententia si Cn. Pompei dignitas aucta est coniunctaesset non coniuncta Halm cum utilitate communi, certe laudandus essem si eius dignitati suffragatus viderer qui meae saluti opem et auxilium tulisset. desinant, desinant homines isdem machinis sperare me restitutum posse labefactari quibus antea stantem perculerunt. quod enim parper P1 amicitiae consularisamicitia consulari Savels fuit umquam in hac civitate coniunctius quam fuimus inter nos ego et Cn. Pompeius? quis apud populum Romanum de illius dignitate inlustriusillustrius ut Lamb. ita b2: industrius codd., quis inin Lg. 9 et Lamb.: om. P1 (senatui P2B rell.) senatu saepius dixit? qui tantus fuit labor, quae simultas, quae contentio, quam ego non pro illius dignitate susceperim? qui ab illo in me honos, quae praedicatio de mea laude, quae remuneratio benivolentiae praetermissa est? hanc nostram coniunctionem,
28
hanc conspirationem in re publica bene gerenda, hanc iucundissimam vitae atque officiorum omnium societatem certi homines fictis sermonibus et falsis criminibus diremerunt, cum idem illum ut me metueret, me caveret, monerent, idem apud me mihi illum uni esse inimicissimum dicerent, ut neque ego ab illo quae mihi petenda essent satis audaciter petere possem, neque ille, tot suspicionibus certorum hominum et scelere exulceratus, quae meum tempus postularet satis prolixe mihi polliceretur.