Thesauros Literature Oratory De domo sua ad pontifices

De domo sua ad pontifices

De domo sua ad pontifices Cicero, Marcus Tullius
19 non ita tecum ago; cum hishis iis Muell. haec a me haberi oratio potestpotest Hbς: est P rell. praeter GMe (posset): habenda oratio est cod. Car. Steph. et in mg t qui ita disputant, se, si qua res ad unum deferenda sit, ad Cn. Pompeium delaturos potissimum; sed se extra ordinem nihil cuiquam dare; cumcum quod Karsten Pompeio datum sit, id se pro dignitate hominis ornare et tueri solere. Horum ego sententiam ne laudem impedior Cn. Pompei triumphis, quibus ille, cum esset extra ordinem ad patriam defendendam vocatus, auxit nomen populi Romani imperiumque honestavit: constantiam probo, qua mihi quoque utendum fuit, quo ille auctore extra ordinem bellum cum Mithridate Tigraneque gessit.
20 sed cum illis possum tamen aliquid disputare: tua vero quae tanta impudentia est ut audeas dicere extra ordinem dari nihil cuiquam oportere? qui cum lege nefaria PtolomaeumPtolomaeum codd.: Ptolem. k edd. (Sest. § 57), regem Cypri, fratrem regis Alexandrini, eodem iure regnantem causa incognita publicasses, populumque Romanum scelere obligasses, cum in eius regnum bona fortunas patrociniumpatrocinium codd.oxymori figura Lange): latrocinium post Nauger. edd.: patrimonium, ⟨vim⟩ A. C. Clark huius imperi inmisisses, cuius cum patre avo maioribus societas nobis et amicitia fuisset, huius pecuniae deportandae et, si iussi ius Halm: si quis codd. suum defenderet, bello gerendo M. Catonem praefecisti.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme