Thesauros Literature Oratory De domo sua ad pontifices

De domo sua ad pontifices

De domo sua ad pontifices Cicero, Marcus Tullius
146 nam nunc quidem, pontifices, non solum domo, de qua cognostis, sed tota urbe careo, in quam videor esse restitutus. Vrbis enim celeberrimae et maximae partes adversum illud non monumentum, sed vulnus patriae contuentur. quem cum mihi conspectum morte magis vitandum fugiendumque esse videatis, nolite, quaeso, eum cuius reditu restitutam rem publicam fore putastis non solum dignitatis ornamentis, sed etiam urbis patriae usupatriae usu Halm: patriae visu Jeep: patribus PBw: partibus Hb rell.: parietibus k (urbe et parietibus Karsten) velle esse privatum. non me bonorum direptio, non tectorum excisio, non depopulatio praediorum, non praeda consulum ex meis fortunis crudelissime capta permovet: caduca semper et mobilia haec esse duxi, non virtutis atque ingeni, sed fortunae et temporum munera, quorum ego non tam facultatem umquam et copiam expetendam putavi quam et in utendo rationem et in carendo patientiam.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme