Thesauros Literature Oratory De domo sua ad pontifices

De domo sua ad pontifices

De domo sua ad pontifices Cicero, Marcus Tullius
137 videtisne praetori urbano negotium datum ut curaret ne id sacrum esset, et ut, si quae essent incisae aut inscriptae litterae, tollerentur? O tempora, o mores! tum censorem, hominem sanctissimum, simulacrum Concordiae dedicare pontifices in templo inaugurato prohibuerunt, post autem senatus in loco augusto consecratam iamiam Bait.: eam codd. aram tollendam ex auctoritate pontificum censuit neque ullum est passus ex ea dedicatione litterarum exstare monumentum: tu, procella patriae, turbo ac tempestas pacis atque oti, quod in naufragio rei publicae, tenebris offusis, demerso populo Romano, everso atque eiecto senatu dirueris, aedificaris, religione omni violata religionisreligionis Markland: rei PB: rei p. k et corr. c: res GMe visceribus eius qui Jeep (§ 23): hisce (eiusce k) rebus ut (et k) in codd.: eius civis aedibus qui Madv., fort. recte tamen nomine contaminaris, in visceribus eius qui urbemurbem P1: urbe quam (quod w) rell. suis laboribus ac periculis conservasset monumentum deletae rei publicae conlocaris, †ab aequitum nota dolorisab aequitum (equitum B) nota doloris P: ab (ob M) equitum notam doloris HGMe: ac nequitiae nota, dolore Jeep (Verr. ii, § 115): ad perpetuam notam doloris Koch: ad equitum notam, ad dolorem all. bonorum omnium sublato Q. Catuli nomine incideris, id sperasti rem publicam diutius quam quoad mecum simul expulsa careret his moenibus esse laturam?

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme