134
quae cum videres, tum te ad tuum adfinem non delectum a te, sed relictum a ceteris contulisti. quem ego tamen credo, si est ortus ab illis quos memoriae proditum est ab ipso hercule perfuncto iam laboribus sacra didicissedidicisse k Serv. ad Aen. viii. 269: dedisse rell., in viri fortis aerumnis non ita crudelem fuisse ut in vivi etiamin vivi etiam codd.: in viventis etiam Arusianus et spirantiset spirantis M, Arus.: et iam sp. ς: spirantis P rell. praeter G (si irantis) e (surantis) capite bustumcapite bustum Garat. (caput bustum bk): capitibus tum codd. suis manibus imponeretimponeretur k; qui aut nihil dixit nec fecit omnino, poenamque hanc maternae temeritatis tulit ut mutammutam Naugerius (1): mutuam codd. in delictoin alieno delicto Koch personam nomenque praeberet, aut, si dixit aliquid verbis haesitantibus postemque tremebunda manu tetigit, certe nihil rite, nihil caste, nihil more institutoque perfecit. viderat ille Murenam, vitricum suum, consulem designatum, ad me consulem cum Allobrogibus communis exiti indicia adferre, audierat ex illo se a me bis salutem accepisse, separatim semel, iterum cum universis.