Thesauros Literature Oratory De domo sua ad pontifices

De domo sua ad pontifices

De domo sua ad pontifices Cicero, Marcus Tullius
12 quid? si utrumque fuit, ut et fames stimularet homines et tu in hoc ulcereulcere Hbς all.: vicere P1: viscere P2Bt tamquam inguen exsisteres, nonne fuit eo maior adhibenda medicina quae et illud nativum et hoc inlatuminlatum scripsi: delictum codd.: oblatum Iw. Mueller (§ 62; Acad. ii. § 48: cf. sublatos pro subiectos § 106): a te fictum Jeep: delicatum Koch: adiectum Madv. malum sanare posset? erat igitur et praesens caritas et futura fames; non est satis; facta lapidatio est. si ex dolore plebeiplebei PBHb2: plebem G: plebeio bςt nullo incitante, magnum malum; si P. Clodi impulsu, usitatum hominis facinerosifacinerosi P: -orosi B rell. (cf. §§ 25, 89; Sest. §§ 81, 95) scelus; si utrumque, ut et res esset ea quae sua sponte multitudinis animos incitaret, et parati atque armati seditionis duces, videturne ipsa res publica et consulis auxilium implorasse et senatus fidem? atquin utrumque fuisse perspicuum est; difficultatem annonae summamque inopiam rei frumentariae, ut homines non iam diuturnam caritatem, sed ut famem plane timerent, nemo negat: hanc istum oti et pacis hostem causam arrepturum fuisse ad incendia caedis rapinas nolo, pontifices, suspicemini, nisi videritis.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme