Thesauros Literature Oratory Cum Senatui gratias egit

Cum Senatui gratias egit

Cum Senatui gratias egit Cicero, Marcus Tullius
1 si, patres conscripti, pro vestris immortalibus in me fratremque meum liberosque nostros meritis parum vobis cumulate gratias egero, quaeso obtestorque ne meae naturae potius quam magnitudini vestrorum beneficiorum id tribuendumid trib. HGbk et pler.: adtrib. PBσε putetis. quae tanta enim potest exsistere ubertas ingeni, quae tanta dicendi copia, quod tam divinum atque incredibile genus orationis, quo quisquam possitposset G1ε vestra in nos universa promerita non dicam complecti orando, sed percensere numerandoenumerando b2s ? qui mihi fratrem optatissimum, me fratri amantissimo, liberis nostris parentes, nobis liberos, qui dignitatem, qui ordinem, qui fortunas, qui amplissimam rem publicam, qui patriam, qua nihil potest esse iucundiusqua ... iucundius s. l. P1 , qui denique nosmet ipsos nobis reddidistis.
1 / 31 Next →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme