Thesauros Literature Oratory Cum Senatui gratias egit

Cum Senatui gratias egit

Cum Senatui gratias egit Cicero, Marcus Tullius
9 di immortales, quantum mihi beneficium dedisse videmini, quod hoc anno P. Lentulus consul populi Romani fuitp. R. fuit scripsi: prefuit s. l. Hc, et ita bks: om. P rell.: fuit Manutius: est ε ! quanto quanto quo quanto Hbks, ed. R. maius dedissetis si superiore anno fuisset! nec enim eguissem medicina consulari, nisi consulari vulnere concidissem. audieram ex sapientissimo homine atque optimo civi et viro, Q. Catulo, non saepe unum consulem improbum, duoduo P1H: duos Bςt vero numquamnumquam post Romam conditam ε, Kayser excepto illo Cinnanocinnano ε: germano P (dein del.: om. Bt): cesonino in mg. PGς (-ini Hs) tempore fuisse; qua re meam causam semper fore firmissimam dicere solebat, dum vel unus in re publica consul esset; quod vere dixerat si illud de duobus consulibus, quod ante in re publica nonnon om. ε : Wolfio auct. secl. Kayser fuerat, perenne ac proprium manere potuisset. quod si Q. Metellus illo tempore consul fuisset inimicusinimicus secl. Halm: non inim. Hbks. Num etsi inim.? (§ 25) , dubitatis quo animo fuerit in me conservando futurus, cum in restituendo auctorem fuisse adscriptoremque videatis?

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme