35
cuius mei sensus certissimus testis est hic idem qui custos capitis fuit, Cn. Plancius, qui omnibus provincialibus ornamentis commodisque depositis totam suam quaesturam in me sustentando et conservando conlocavit. qui si mihi quaestor imperatoriimperatori et 14, 15 cum fuerit ... mei del. Garat. fuisset, in fili loco fuisset; nunc certe erit in parentis, cum fuerit consors consors scripsi: quaestor codd. (ex quae s. que=quaere ortum esse putat A. C. Clark, cf. ad Mur. § 51: verbum amissum potest esse consors, particeps, socius): quaestor ⟨anno⟩ non imperi K. Busche non imperi sed doloris mei.
36
quapropter, patres conscripti, quoniam in rem publicam sum pariter cum re publica restitutus, non modo in ea defendenda nihil minuamimminuam ε de libertate mea pristina, sed etiam adaugebo. etenim si eam tum defendebam cum mihi aliquid illa debebat, quid nunc me facere oportet cum ego illi plurimum debeo? nam quid est quod animum meum frangere aut debilitare possit, cuius ipsam calamitatem non modo nullius delicti, sed etiam divinorumdivinorum PB: duorum ε: binorum Madv. in rem publicam beneficiorum testem esse videatis? nam Nam et ε importata est quia defenderam civitatem, et mea voluntate suscepta est, ne a me defensa res publica per eundem me extremum in discrimen vocaretur.