Thesauros Literature Oratory Cum Senatui gratias egit

Cum Senatui gratias egit

Cum Senatui gratias egit Cicero, Marcus Tullius
27 ad haec non modo adiumenta salutis sed etiam ornamenta dignitatis meae reliqua vos idem addidistis: decrevistis ne quis ulla ratione rem impediret; quiqui id Gbςs impedisset, gravitervos graviter ε molesteque laturos—illum contra rem publicam salutemque bonorum concordiamque civium facturum, et ut ad vos de eode eo Gε : eo PB: ea bςs statim referretur; meque etiam, si diutius calumniarentur, redire iussistis. quid? utut iis Lamb. agerentur gratiae, qui e municipiis venissent? quid? ut ad illam diem, res cum redissent, rogarentur ut pari studio convenirent? quid? denique illo die, quem P. Lentulus mihi fratrique meo liberisque nostris natalem constituit, non modo ad nostram verum etiam ad sempiterni memoriam temporis, quo die nos comitiis centuriatis, quae maxime maiores comitia iusta dici haberique voluerunt, arcessivit in patriam, ut eaedem centuriae quae me consulem fecerant consulatum meum comprobarent—
28 eo dieeo die Madv.: quo die codd. quis civis fuit qui fas esse putaret, quacumque aut aetate aut valetudine esset, non se de salute mea sententiam ferre? quando tantam frequentiam in campo, tantum splendorem Italiae totius ordinumque omnium, quando illa dignitate rogatores diribitores custodesque vidistis? itaque P. Lentuli beneficio excellenti atque divino non reductinon solum reducti Hbς sumus in patriam sicutsicut codd. pler.: ita ut ε: om. P1 (ut P2 s. l., Bt) non nulli clarissimi cives, sed equis insignibus et curru aurato reportati.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme