Thesauros Literature Oratory Cum Senatui gratias egit

Cum Senatui gratias egit

Cum Senatui gratias egit Cicero, Marcus Tullius
25 quid ego gloriosius meis posteris potui relinquere quam hoc, senatum iudicasse, qui civis me non defendisset, eum rem publicam salvam noluisse? itaque tantum vestra auctoritas, tantum eximia consulis dignitas valuit ut dedecus et flagitiumdedecus et flagitium εe: deus flagicium PB: omnis flag. Hs se committere putaret, si qui non veniret. idemque consul, cum illa incredibilis multitudo Romam et paene Italia ipsa venisset, vos frequentissimos in Capitolium convocavit. quo tempore quantam vim naturae bonitas haberet etet Gε : ut P1: aut P2BHbς vera nobilitas, intellegere potuistis. nam Q. Metellus, et inimicus et frater inimici, perspecta vestra voluntate omnia privata odia deposuit: quem P. Servilius, vir cum clarissimus tum vero optimus mihique amicissimus, et auctoritatis et orationis suae divina quadam gravitate ad sui generis communisque sanguinis facta virtutesque revocavit, ut haberet in consilio et fratrem ab inferisab inferis secl. Lamb. , socium rerum mearum, et omnis Metellos, praestantissimos civis, paene ex Acheronte excitatos, in quibus Numidicum illum MetellumMetellum auct. Manut. del. Halm honestus omnibus sed luctuosus tamen Halmio auct. Muell: honestis omnibus ne (in Bt, sane G, om. Hbks) luctuosus tandem P rell. praeter εe (molestus omnibus ipsi ne luctuosus quidem) , cuius quondam de patria discessus honestus omnibus, sed luctuosus tamen visus est.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme