11
quis enim ullam ullius boni spem haberet in eo cuius primum tempus aetatis palam fuisset ad omnisomnes P rell. praeter εe (omnium) libidines divulgatum? qui ne a sanctissima quidem parte corporis potuisset hominum impuram intemperantiam propulsare? qui cum suam rem non minus strenue quam postea publicam confecisset, egestatem et luxuriemluxuriam Hbks (verr. v, § 80) domestico lenocinio sustentavit? qui nisi in aram tribunatus confugisset, neque vim praetoris nec multitudinem creditorum nec bonorum proscriptionem effugere potuisset? quiqui codd. praeter εe (quo) in magistratu nisi rogationem de piratico bello tulisset, profecto egestate et improbitate coactus piraticam ipse fecisset, ac minore quidem cum rei publicae detrimento quam quodquam quo com. Garat. intra moenia nefarius hostis praedoque versatus est? quo inspectante ac sedente legem tribunus plebis tulit ne auspiciis obtemperaretur, ne obnuntiare concilio aut comitiis, ne legi intercedere liceret, ut lex Aelia et Fufia ne valeret, quae nostri maiores certissima subsidia rei publicae contra tribunicios furores esse voluerunt?