Thesauros Literature Oratory Cum populo gratias egi

Cum populo gratias egi

Cum populo gratias egi Cicero, Marcus Tullius
16 ita me nudum a propinquis, nulla cognatione munitum, consules, praetores, tribuni plebis, senatus, Italia cuncta semper a vobis deprecata est, denique omnes qui vestris maximis beneficiis honoribusquehonoribusque P et codd. pler. (et honor. s): honoribus Hg sunt ornati, producti ad vos ab eodemab eodem b2 Harl. 2681: ab eadem rell. (om. Hbss), non solum ad me conservandum vos cohortati sunt, sed etiam rerum mearum gestarum auctores testes laudatores fuerunt. quorum princeps ad cohortandos vos et ad rogandos fuit Cn. Pompeius, vir omnium qui sunt, fuerunt, erunt, virtute sapientia gloria princeps: qui mihi unus uni privato amico eadem omnia dedit quae universae rei publicae, salutem, otium, dignitatem. cuius oratio fuit, quem ad modum accepi, tripertita; primum vos docuit meis consiliis rem publicam esse servatam, causamque meam cum communi salute coniunxit, hortatusque est ut auctoritatem senatus, statum civitatis, fortunas civis bene meriti defenderetis; tum meme del. edd. vett. in perorando posuit vosvos om. e, secl. Halm rogari a senatu, rogari ab equitibus Romanis, rogari ab Italia cuncta, deinde ipse ad extremum pro mea vos salute non rogavit solum verum etiam obsecravit.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme