Thesauros Literature Oratory Cum populo gratias egi

Cum populo gratias egi

Cum populo gratias egi Cicero, Marcus Tullius
14 at inimici mei, mense Ianuario cum de me ageretur, corporibus civium trucidatis flumine sanguinis meum reditum intercludendum putaverunt. itaque, dumdum Halmio auct. Kays., Muell.: cum codd. (cum ego afui k Halm) ego absum, eam rem publicam habuistis ut aeque me atque illam restituendam putaretis. ego autem in qua civitate nihil valeret senatus, omnis esset impunitas, nulla iudicia, vis et ferrum in foro versaretur, cum privati parietum separietum se Halm (se ante privati k): parietum Hb2cs: parietis PBGee praesidio non legum tuerentur, tribuni plebis vobis inspectantibus vulnerarentur, ad magistratuum domos cum ferro et facibus iretur, consulis fasces frangerentur, deorum immortalium templa incenderentur, rem publicam esse nullam putavi. itaque neque re publica exterminata mihi locum in hac urbe esse duxi, nec, si illa restitueretur, dubitavi quin me secum ipsa reduceret.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme