Thesauros Literature Oratory Cum populo gratias egi

Cum populo gratias egi

Cum populo gratias egi Cicero, Marcus Tullius
13 ego, cum homines in tribunali Aurelio palam conscribi centuriarique vidissem, cum intellegerem veteres ad spem caedis Catilinae copias esse revocatas, cum viderem ex ea parte homines, cuius partis nos vel principes numerabamur, partim quod mihi inviderent, partim quod sibi timerent, aut proditores esse aut desertores salutis meae, cum duo consules empti pactione provinciarum auctores se inimicis rei publicae tradidissent, cum egestatem avaritiam libidines suas viderent expleri non posse nisi meme suppl. Naugerius (1) constrictum domesticis hostibus dedidissent, cum senatus equitesqueequitesque k et corr. ct: equites rell. Romani flere pro me ac mutata veste vobis supplicare edictis atque imperiis vetarentur, cum omnium provinciarum pactiones, cum omnia cum omnibus foedera reconciliationesqueque add. Koch: reconciliationes bks: ac recon. Klotz: reconciliatione P rell. gratiarum sanguine meo sancirentur, cum omnes boni non recusarent quin vel pro me vel mecum perirent, armis decertaredecertari Klotz pro mea salute nolui, quod et vincere et vinci luctuosum rei publicae fore putavi.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme