12
atque eo die confecta res esset, nisi is tribunus plebis quem ego maximis beneficiis quaestorem consul ornaram, cum et cunctus ordo et multi eum summi viri orarent, et Cn. OppiusOppius PB: Pompeius rell. socer, optimus vir, ad pedes flens iaceret, noctem sibi ad deliberandum postulasset; quae deliberatio non in reddenda, quem ad modum non nulli arbitrabanturarbitrabantur Naugerius (1): arbitrantur codd., sed, ut patefactum est, in augenda mercede consumpta est. postea res acta est in senatu alia nulla: cum variis rationibus impediretur, voluntatevoluntate Lg. 24: et voluntate rell. tamen perspectaperspecta Angelius: perfecta codd. senatus, causa adad apud P rell. vos mense Ianuario deferebatur. hic tantumquantum Madv. interfuit inter me et inimicos meos.